- FRIBURGUM vulgo FRIBURG
- FRIBURGUM, vulgo FRIBURGurbs est Helvetiorum, ad Sanam fluv. in ultima pene Helvetia, Occidentem versus, in aventicis: 4. leucis distat a Saloduro in Austr. et totidem a Lansanna in Bor. A Berchtoldo IV. Zeringiae Duce, 12. ante Beruam Annis condita, A. C. 1179. eo situ, ut cum omnia contra Mer. Orient. et Sept. praerupta sint altissimis montibus, latus Occid. profunda fossa regeret, et ditione 3. circiter hotarum, donata est: iure civitatis a Friderico Barbarossa imperrato. bernae dein conditor prioris fil. Berchtoldus V. ambas urbes perpetuam amicitiam servare iussit. A morte huius Berna A. C. 1218. Imperio obnoxia fuit, Friburgum vero in potestatem Comitum Kyburgiorum, qui Burgdorffium habitabant, pervenit: unde sequentibus annis, cum Godefrido Comite contra Bernates militarunt, mox tamen foedus renovatum est, cum exceptione, si domini Urbis a Berna dissideant. Postea a Kyburgio Friburgum minimo venditum fuit Rudolpho I. Rom. Rege mansitqueve sub Austriacis Annis fere 200. quo tempore, horum auspiciis, ad Lupam, in monte Schonenbergio, alibiqueve contra Bernates A. C. 1339. puguarunt, ut et A. C. 1388. Etiam interea obsidioni Tiguri urbis, in gratian Alberti Archiducis, Friburgii interfuêrunt, A. C. 1351. Verum denuo vetus amicitia, et foedus utrinqueve aliquoties est renovatum. A. C. 1403. multis contumeliis nobilium vexati, perpetuumre; foedus cum Bernatibus fecêre; manentes nihilominus adhuc sub Austriacorum imperio. Post annos vero 45. orto inter Sabaudum, et Friburgum bello, Bernates Sabaudi partes amplexi, Friburgiiqueve ad Galteram A. C. 1449. victi sunt: altero demum Anno Galliae Regis, Ducis Burgundiae, et Helvetiorum ope pace conciliatâ. Sequente Anno Albertus Austrius cives contra Bernates concitaturus, cum videret id frustra esse, de urbe, quae maiorum privilegiis suffulta non per omnia eius parebat im periis, saepe etiam Bernates ex foedere sequebatur, et cum Helvetiis confoederatis pugnabat, ulterius retinenda desperare coepit: civibusque per fraudem argentea aureaqueve supellectile spoliatis, ansam praebuit arctiori cum Bernatibus foedere coeundi, qui proin, et cum ceteris Confoederatis amicitiam certis conditionibus iunxêre. Itaqueve bello Burgundico praesidium Helveticum accepêre, contra communem hostem forti operâ praestitâ. Postmodum A. C. 1479. cum Tiguro, Berna, Lucerna, et Soloduro, privatum iniêre foedus, quod existimarent, a sociis bello praefato iniquius secum actum esse: et res ad intestinas spectabat turbas, sed operâ Nicolai Eremitae, cuius tum apud omnes Helvetios magna erat auctoritas, pax facta, foedus Urbium sublatum, Friburgumqueve, et Solodurum urbes in numerum Pagorum receptae sunt, A. C. 1481. decimo Friburgensibus loco assignato: Annis 125. post octo Pagorum, qui veteres appellantur, foedus. In hac urbe postea Franciscens I. Galliae Rex cum Helvetiis, ob Ducatum Mediolanensem, foedus feriit. A. C. dein 1529 cum quidam Pagi Evangelium essent amplexi, Friburgii, Latinorum rituum tenaces, peculiari foedere cum Lucerna, Uria, Suitia, Underwaldia, et Tugio coiêrunt. Utuntur idiomate partim germanico, partim Gallico, sed pleraqueve priore linguâ publice peraguntur. Urbs in partes quatuor, sicut et Berna, divisa est, quarum unma a Burgo, altera ab Ins. seu prato (in der Ouw) tertia novae civitatis, quarta a domo hospitali nomen habet: quibus quatuor Signiferi, primae post Consulem dignitatis, per triennium praesunt, quo exacto, ab utroqueve urbis consilio alii eliguntur. Vide Stumpfium l. 8. de pago Aventic. Simler. de Rep. Helv. etc. Glareanus de Friburgo sic canit:Gentis Aventinae decus, et suprema potestas,Gloriaque illustris, praedonum virga, Friburgum,Ausim num tenui laudes tibi fundere filo?Sed iubar excellens, magnarum Curia rerum,Parce humili plectro, belli memorabile fulmen,Irascensque aries muris, obiectaque molesOrdinibus, volitansque hosti catapulta furenti.Sedula Berchtoldi ducis alti cura ZeringiTe, velut Arctopolim, fatis felicibus urbes,Aedificaret, ubi hos squalenti viderat oraColliculos, loca nascendis aptissima muris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.